CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1367     View  [Back]
Charta qua Teodbrannus et uxor ejus Teeldis dant monasterio Cluniacensi campum in villa Bainas.
Salvatoris clementia hominibus concessum est, ut de rebus suis eternam valeant promereri gloriam. Quapropter ego Teodbrannus et uxor mea Teeldis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cœnobii, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Bainas, ubi in Peculiariis vocant: hoc est campus qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Sancti Marcelli, a sero via publica, a cercio Sancti Vincencii et Sancti Marcelli. Infra isto terminio, parcionem nostram donamus atque transfundimus ab hodierna die, ad prefatum locum, pro animabus nostris. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, a Deo se sciat esse dampnandum nisi emendaverit, cogente etiam potestate auri libram unam persolvat, et antea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Teodbranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Teeldis. S. Bernardi. S. Gisbaldi. S. Drugbaldi. S. Godaldi. S. Leutbaldi. S. Ingelberti. S. Stephani. S. Gisbaldi. S. Aicardi. Data mense marcio, anno XX Hlotharii regis. Rothardus scripsit, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Donatio Teotbran in Bainas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung