CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1370     View  [Back]
Charta qua Tetricus levita dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Hedias.
Domino fratribus Deo et Sancto Petro et Sancto Pallo de Cluniacense. Igitur enim ego Tetrico, levita, in pro a[mo]re et bone voluntate, et pro remedium anime Ratolfo et Elena et Tetrico, et animas parentorum, pro ipsa amore et bone voluntate, dono vobis vinea que est situs in pago Matisconense, in agro Donciacense, in villa Hedias vocat; terminet de uno latus terre Sancto Petro, de alio latus terre Berengerio, ab uno fronte via pullica, de alio fronte aqua currente. Infre istas terminaciones vobis dono, et faciatis pos isto die quicquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, si ego nos ipsi, au ullus omo de eredibus meis venire tentare, de auro libera uncias V componet. Actum Besorniaco villa pullice. S. Tetrico, qui pro amore et bone voluntate donacione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Evar. S. Teotbert. S. Gonterio. S. Guilelmo. S ... Ego Leotardus scrisit, datavit die lunis, in mense marcio, in annos XX rennante Loterio rege.
(Au dos:) Donatio Teudricus in Hedias (al. Chedias).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung