CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1371     View  [Back]
Charta qua Constabulus et uxor ejus Alda atque filius eorum Ingeldrannus vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Maciaco.
Sacro et exorabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii, quod dunnus Maiolus, abbas, regere videtur. Ego igitur Constabulus et uxor mea Alda et filius meus Ingeldrannus, venditores, vendimus ad prefatum locum et ad monacho[s] inibi commanentes, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Maciaco, hoc est vineam cum mansione et curtilo simul tenente; et terminatur a mane et a sero via publica, a medio die et a cirtio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum vendimus atque transfundimus monachis, et accipimus ab eis precium solidos XX, et faciant quod voluerint. Qui autem contradicere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed judiciaria potestate convictus, auri libram I persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Constabuli et Aldę, uxoris ejus, et filii ejus Ingeldranni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Oddonis. S. Evrardi. S. Vulfardi. S. Nadalis. S. Lantberti. S. Richerii. S. Rotberti. S. Oddonis. S. Sieverti. S. Malvuini. Data mense martio, anno XX Lotharii regis. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung