CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1373     View  [Back]
Charta qua Vulbertus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Coisiaco et inter Petronnam villam rivulumque Bicheronum.
Salvatoris clementia hoc genus remedii contulit generi humano, ut ex rebus quas jure possidet ęterna et mansura vita, si eas bene disponat, adipisci valeat. Igitur, hujus rei gratia, ego Vulbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii, cui donnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus meis, quę sunt in pago Matisconensi, in agro Ciciacensi, in villa Coisiaco, hoc est curtilus cum vinea et mansione; terminatur autem ipse curtilus a mane terra Sancti Johannis et Sancti Petri, a medio vero die via publica, a sero terra Sancti Petri, a certio terra Ratsindis. In alio loco, inter Petronna villa et rivulo Bicherono, dono quantum inibi habere visus sum, quęsitum et acquirendum, totum ad integrum; excepto unum pratum, quem Aycardo consensi. Hęc omnia dono pro remedio animę meę, et parentum meorum, eo scilicet tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam, et in vestitura de uno curtilo IIII sextarios vini persolvam, et de alia terra unam petiolam de prato ad presens teneant in vestitura. Si quis autem hanc donationem a me libentissime factam, aut egomet, aut ullus ex propinquis meis, calumpniare voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus potestate judicaria, auri libram co[m]ponat; carta autem ista stabilis et firma permaneat. S. Vulberti, qui hanc donationem fecit et firmare precepit. S. Marleni et Alialdi, item Alialdi et Aimoni et Dadoni et Eldegardis. Data mense marcio, anno XX Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung