CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1376     View  [Back]
Charta qua Umbertus et uxor ejus Emeldis notum faciunt se curtilum cum duobus pratis in villa Montiosco monasterio Cluniacensi dedisse.
Noverint universi quod ego Unbertus et uxor mea Emeldis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur donnus Maiolus, abba, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Ostudunensi, in agro Montiosco, in ipsa villa: videlicet unum curtilum qui terminatur a mane terra Constancii, a meridie et a sero via publica, a cirtio terra francorum; et in alio loco unum pratum quod terminatur a mane terra francorum, a medio die via publica et aqua volvente, a cirtio terra dominica; et in alio loco aliud pratum terminatum a mane et a meridie terra francorum, a sero aqua volvente, a cirtio via publica. Infra istos terminos, medietatem harum rerum donamus ad prefatum locum, pro animarum nostrarum remedio; et faciant monachi quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, auri libram unam componat, et poste firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Unberti et uxoris ejus Emeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Girberti. S. Odardi. S. Duranni. S. Alherii. S. Giraldi. S. Bernardi. S. Ugonis. S. Lantberti. S. Artaldi. S. Iterii, presbiteri. S. Rotlanni. S. Amici. S. Folherii, presbiteri. S. Girberti. S. Ansierii. S. Constantini. Josbertus scripsit, datavit feria IIII, mense martio, regnante Lothario rege anno XX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung