CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1377     View  [Back]
Charta qua Rannulfus dat monasterio Cluniacensi campum in villa Noglas.
Salvator mundi et [h]umani generis auctor, previdens salutem fidelium suorum, dicit per veridicam vocem: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Unde ego Rannulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, in agro Bra[n]cedunensi, in villa Noglas, hoc est unum campum, qui terminatur a mane in ipsa hereditate, a meridie et a circio Sancti Petri, a sero rivo currente. Infra istas terminationes, eam partem que me contingit dono ex integro sanctis apostolis Petro et Paulo ad Cluniacum, eo scilicet tenore ut, dum vivo, usum fructuarium michi habeam, et post meum obitum ex toto ad Cluniacum deveniat. Si quis vero unquam donationem istam contradixerit vel calumniari presumpserit, IIII uncias de auro componat, et donatio mea inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud Noglas villa. S. Rannulfi, qui donationem istam fecit et per cartam firmari rogavit. S. Vualdradi, Ermenardi, Josberti, Bernardi, Adoeni, Vulfardi. Data per manum Atonis, monachi, qui eam scripsit, datavit in mense martio, in V feria, anno vigesimo regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung