CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1379     View  [Back]
Charta qua Arenberta dat Vuarenio vineam in loco Chariniaco.
Domino fratribus Vuarenio. Igitur, in Dei nomen, Arenberta, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, a Chariniaco vocat: oc est vinea que terminat a mane terra Rotlagmono, a medio Rotbert, a sero Sancti Stephani, a cercio via pullica. Infra istas terminio, tercia porcione Constancia pervenit, in tale tenore quando vivit, usum et fructum, post suum dicessum Vuarenio pervenit infra ista terminio; et faciatis de ipsa ereditate quidquid volueritis in omnibus. Si qui vero, ad ullus qui tentare vel calumniare presumpserit, auri uncia I componat, firma estabili permanead. Actum Lordoni. S. Arenberta, qui dotione ista fieri et firmare rogavit. S. Rotbert. S. Eldino et iterum Eldino. S. Gislone. S. Tetoldo. Ego Eldradus scripsit et subdatavit die marcius, in mense aprilo, annos XX Loterio rege.
(Au dos:) Aremberta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung