CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1382     View  [Back]
Charta qua Job et fratres ejus Rodulfus et Stephanus dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ matris eorum Avanæ, quasdam res in villa Marchisotis.
Dominus ac Salvator noster salutem humani generis desiderans, jubet ut quamdiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistamus, et de his quæ jure possidemus non moremur elemosine operam dare. Quapropter noverint universi fideles, quod nos, scilicet ego Job et frater meus Rodulfus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris, pro anima matris nostrę Avanę, et in locum sepulture. Et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in agro Fabriacensi, in villa Marchisotis; totam illam terram quam de seniore suo ipsa conquisivit Eldeverti, campis scilicet, vineis, pratis, silvis, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, a die presenti et in reliquo futuro tempore, et faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint de ipsis rebus. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras quatuor persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Job et fratris ejus Rodulfi [et] Stephani, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Johanni. S. Godal. S. Bernar. S. Clementis. S. Vuldrici. S. Tetbrant. Data mense aprili, anno XX regnante Hlotario rege. Teodmarus scripsit.
(Au dos:) Job et Rodulfus in Marchesot.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung