CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1385     View  [Back]
Charta qua Girfredus levita dat Odoni res suas in pago Cabilonensi.
Domino fratribus Odo. Sic igitur ego, in Dei nomine, Girfredus, levita, dono tibi de res meas proprias que sunt sitas in pago Cavilonensi, quesitum, usque ad inquirendum: hoc est vineis, campis, pratis, curtiferis, aquis, silvis, pascuis, aquarumque decursibus, tibi dono in tali vero tenore, dummodo vivimus, usum et fructum, et post meum discessum tibi in hereditate perveniat, nemine contradicente. Si quis vero, si ego ipse, aut alius homo, aut ullus de heredibus meis, qui contra donatione ista venire temptare vel calumniare presumpserit, auri libras VIII coactus componat, et inantea firma stabili constipulatione permaneat subnixa. Actum Sancti Martini. S. Girfredi, levitæ, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Gerlanni. S. Arberti. Ego, in Dei nomine, Girvardus scripsi, in vice Herardi, cancellarii, mense maio, anno XXmo regnante Lothario rege. S. Arduini. S. Arperti. S. Siguini.
(Au dos:) Donatio Girfredi, levite, in Cavilonense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung