CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1386     View  [Back]
Charta qua Iterius et cæteri, wadiatores Arimburgæ, dant monasterio Cluniacensi, ex rebus ejusdem Arimburgæ, mansum in villa Corboniaco.
Divina pietate hominibus adtributum est ex reditibus suis ęterna valeat merces adipisci. Quapropter notum sit omnibus fidelibus, quod nos vuadiatores Arimburge: Iterius, Rotlannus, Ermingisus, Constancius, Bernardus, Rodulfus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensis cenobii, aliquid ex rebus prefate Arimburge, quæ sunt site in pago Matisconensi, in agro Prisciaco, in villa Corboniaco, oc est mansus cum vinea, terris, pratis, silvis, et quicquid ad ipsum mansum aspicit donamus ad prefatum locum pro anima ejus, ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat. Si quis autem hanc donationem prevaricari aut calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Gualburgis, S. Iterii, S. Rotlanni, S. Ermengisi, S. Constantii, S. Bernardi, S. Rodulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. Data per manum Adalgisi, levite, mense maio, anno XX Hlotharii regis.
(Au dos:) Donatio Aremburgis in Corboniaco villa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung