CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1387     View  [Back]
Charta qua Ermenaldus, consentientibus uxore Ingelsinde et filio Evrardo, dat monasterio Cluniacensi campum et vineam in villa Masiriaco, etc.
In divinis scripturis invenimus insertum quod: «Viri divitię redemptio animę ejus sunt»; et item alia scriptura dicit: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Ermenaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii, cui domnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus meę proprietatis, quę sunt in pago Cabilonensi, in agro Fargias, in villa Masiriaco: hoc est campum qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die et a sero via publica, a cercio rivo currente. Et in alio loco dono ad predictum locum vineam unam quę terminat a mane vinea Elioni, a medio die vinea Fulcranni, a sero vinea Rainfredi, a cercio de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, hęc omnia dono Deo et jam dictis apostolis, pro remedio animę meę ac parentum meorum. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus potestate judicaria, [cui litem inferre ausus est], auri libram componat, carta vero hęc omni tempore firma stabilisque permaneat. S. Ermenaldi et Ingilsindis et filii ejus Evrardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi et Ildeberti et Rainfredi et Aynaldi et Aundi et Adelelmi et Teotbranni et Petroni. Data mense maio, anno XX Lotharii regis. Adalgisus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung