CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1388     View  [Back]
Charta qua Adelelmus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Bainas, Dumbinas et Canevas.
Salvatoris clementia hoc genus remedii concessum est fidelibus, ut ex rebus quas jure possident ęterna et sine fine mansura vita, si eas bene disponant, valeat adipisci. Igitur ego Adelelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii, ubi dunnus Maiolus abbas preesse videtur, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Maciaco, in his villis: Bainas, Dumbinas, Canevas, quicquid in eis visus sum habere vel possidere, in campis scilicet, vineis, campis, pratis, cultis et incultis, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum, ut nobis Dominus in futuro judicio appareat propitius. Hanc igitur donationem eo tenore facio ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam. Si quis autem calumpniare voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione. Actum Cluniaco publice. S. Adelelmi, qui fieri et firmare rogavit. S. Teobranni. S. Bernardi. S. Constantini. S. Teotboldi. S. Elioni. S. Sigisverti. S. Gunterii. S. Bernoardi. Data mense maio, anno XX Lotharii regis. Adalgisus scripsit, ad vicem cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung