CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1389     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, notum facit se dedisse in precaria Adalberto et filiis ejus quasdam res in villis Prisciaco et Vinzella.
Spiritales viri quicquid agunt omni decet esse firmitate munitum, ut facta eorum perpetuum obtineant vigorem. Debent quidem fidelibus suis in posterum consulere ut promptiores in eorum existant obsequio, vel ne eorum absque temporali recompensatione utantur servitio. Quapropter notum omnibus habeatur, quia Adalbertus, fidelis noster, deprecatus est domnum Maiolum, abbatem Cluniensem, ut una cum consensu fratrum concederet ei suæque uxori, nomine Girberganæ, et filiis suis Duranno, presbitero, atque Adalgiso, levitæ, beneficium quod idem ex nostra in Prisciaco habebat parte, quod quidem Achinus beato contulit Petro, simulque alodum quem prefatus Adalbertus et uxor scilicet ipsius et hi duo filii ejus denominati in ipsa villa Prisciaco adquisierunt vel adquisituri sunt, per testamentum nostro condonaverunt loco; mansos etiam duos de Cabineis qui sunt in villa Vinzella, quos ipse in melius restauravit, cum omnibus ad eisdem mansibus pertinentibus, nichilominus per precariæ firmitatem tempore vitæ eorum conferret. Cognoscens ergo prefatus pater illius petitionem non esse gravem neque fratribus dampnosam, eisdem omnimodis faventibus, fecit juxta quod postulabat, eo quidem pacto ut quicquid alodi ibidem jam adquisierunt vel adquisituri sunt, tam ipse quam uxor ejus ac filii Durannus et Adalgisus, illis obeuntibus, ad locum perveniat nostrum, annis quoque singulis, festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli, quæ est III kalendas julii, loco census decem solidos persolvere non neglegant. Ut autem hęc precaria firmior habeatur, ipse abba atque omnes fratres hanc firmare curaverunt. Maiolus, indignus abba, subscripsit. Data mense junio, III kalendas julii subsequentis, anno XX Hlotarii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Precaria Durant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung