CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1391     View  [Back]
Charta qua Aremberta dat monachis Cluniacensibus mansum in villa Cariniaco, eo tenore ut ipsam sustineant usque ad obitum suum.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli fundato. Ego igitur Arenberta femina dono Deo et sanctis apostolis ejus et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quæ sunt site in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Cariniaco: hoc est mansum cum vinea, qui terminat a mane et a sero et a cercio Sancti Petri, a medio die terra Vuarangaudi. Infra istas terminaciones, unam medietatem de omnibus ad ipsum curtilum aspicientibus ad prefatum locum dono, eo tenore, ut monachi in ipso loco commanentes me sustineant usque ad obitum meum, et a die presenti de ipsa hereditate faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum ad Sanctum Laurentium. S. Arembertæ, qui fieri et firmare rogavit. S. Vuarengaudi. S. Randefredi. S. Constantii. S. Lanteri. S. David. S. Eldini. S. Landaldi. S. Rodberti. Data per manum Rothardi, mense junio, anno XX Hlotharii regis.
(Au dos:) Donatio, Arberta in Cariniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung