CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1394     View  [Back]
Charta qua Rotardus vendit Rotberto et Girbergæ uxori ejus curtilum cum mansione et vinea in villa Conflanz.
Dilecto Rotberto et uxore sua Girberga. Ego Rotardus venditur, vendidissimus vobis aliquid de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense, in villa que dicitur Conflanz, curtilo cum mansione et vinea simul tenente, que terminat a mane Sancti Petri, a medio die Leubaldo, a sero Sancti Petri, a cercio via publica; propter precium quod inter nos convenit: hoc sunt solidos VI, dono vobis atque transfundimus, ad abendi, tenendi, possidendi, quicquid volueritis fieri sine ulla contradictione faciatis. Si quis vero ista vendicione contradixerit, auri onciam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Conflans villa publica. S. Rotardo, qui hanc vendicionem fierit et firmare rogavit. S. Mainbodo. S. Baldrico. S. Evrar. S. Leubalt et alium Leubalt. S. Beralt. S. Teudono. S. Teoderico. S. Erlulfo. S. Anselmo. S. Aalbert. Data per manu Vuandalsindo, presbitero, V nonas julius, anno XXmo regnante Lothario rege.
(Au dos:) Venditio Rotardi in Conflans.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung