CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1399     View  [Back]
Charta qua Eldegardis, uxor Adalardi, pro remedio animæ viri sui dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Geblas, etc.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterio. Ego igitur Eldegardis, uxor Adalardi, dono Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus senioris mei, necnon et meis, sicut ipse destinavit quando vuadium suum dedit; et sunt site ipse res in pago Augustidunensi, in villa Geblas: hoc [est] mansum indominicatum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Dominici, a sero Sancti Vincentii, a circio terra Gausfredi, et dono quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, campis, pratis, cultum et incultum, et insuper totum quod in ipsa [villa] visi sumus habere, excepto Briscarium; et dono etiam silvam Corcheriam quę est justa ęcclesiam de Geblas, quantum in ipsa visi sumus habere. Has ergo denominatas res dono pro remedio animę senioris mei, ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator appareat. Si quis autem hanc donationem calumpn[i]are voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, nisi emendaverit, et nisi resipuerit ab hac stultitia, auri libras II persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Eldegardis, quę fieri et firmari rogavit. S. Heldini. S. Ainardi. S. Leotaldi. S. Rostagni. S. Adalgaudi. S. Airoardi. S. Aidoardi. S. Teodranni. Data mense julio, anno XX Lotthari regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung