CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1401     View  [Back]
Charta qua Alexandra dat monasterio Cluniacensi pro remedio animæ filii sui Rostagni, quasdam res ipsius in villis Vicorhono, Curtilido, Mirengias et Cangissit servumque nomine Lambertum.
Dominus ac redemptor noster salutem humani generis desiderans, jubet ut, quandiu vivimus, piis et bonis operibus jugiter insistamus, et de his quę jure possidemus non moremur elemosinę operam dare. Quapropter noverint universi fideles, quod ego Alexandra, mater Rostagni, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus prefati Rostagni, pro remedio animę ipsius, quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa Vicorhono: hoc est unum mansum cum terris et pratis, et omnia quę in ipsa villa visus est habere; et in ipso pago, in villa Curtilido, mansos cum terris et pratis et omnia quę in ipsa villa visus est habere; et in pago Matisconensi, in villa Mirengias, vineas, terras, prata et omnia quę in ipsa villa visus est habere; et in villa Cangissit, vineas et omnia quę in ipsa villa visus est habere, et servum, nomine Lantbertum, cum uxore sua et infantibus suis. Istas autem res denominatas, cum omnibus appenditiis suis et cum omni integritate et omni libertate, et cum omnibus quę ad eas aspiciunt vel aspicere videntur, donamus ad jam dictum locum, pro ipsius anima; et faciant monachi ipsius loci ab hac die quicquid voluerint. Si quis vero hanc donationem calumpniari presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit, auri libras V persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Alexandrę, quę fieri et firmare rogavit. S. Duranni. S. Ildrici. S. Evrardi. S. Teuderici. S. Wilelmi. S. Josberti. S. Petroni. S. Mainberti. S. Leotberti. S. Ursoni. Data mense augusto, anno XX regnante Lothario rege. Poncius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung