CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1402     View  [Back]
Charta qua Admonus et uxor ejus Tetberga dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Aziaco.
In Domino fratribus donno Maiolo abbati et monachis Cluniensibus, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo omnibusque Christi fidelibus servientibus. Ego Admonus et uxor mea Tetberga donamus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Evoriacense, in villa Aciaco: hoc est una vinea quę terminatur de tribus partibus de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Petri de Luso. Et in alio loco unum campum, qui terminatur a mane de ipsa hereditate; et habet in longum perticas VIII, in utraque fronte IIII. Infra istas terminationes, donamus totum ab integro ad prefatum locum, eo tenore ut, quandiu vixerimus, usum fructuarium habeamus; post nostrum vero discessum, ad Sanctum Petrum de Cluniaco perveniat, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri libram componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Admoni et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bertę et filii ejus Amblardi et Amblendi, qui consenserunt. S. Aroardi. S. Girardi. S. Rotberti. S. Tetaldi. S. Sigembardi. S. Admoni. S. Girardi. S. Atrici. Adalbertus scripsi feria II, mense septembri, anno XX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung