CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1406     View  [Back]
Charta qua Sendelenus clericus, Ebrardus et Girbertus, wadiatores Gondolrici, consanguinei ipsorum, dant monasterio Cluniacensi duos curtilos ex rebus ejus in villa Varengo.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus, quę lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitę premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitię viri redemptio animę ejus.» Quapropter nos, in Dei nomine, vuadiatores Gondolrici, consanguinei nostri, Sendelenus, Ebrardus, Girbertus, per jussionem ejus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi dunnus Maiolus abba preesse videtur, aliquid de rebus ejus quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Varingo: hoc sunt curtili duo, quos conquesivit de Johanne et Leotberto, cum omni integritate; et in ipso pago, in villa Domanico, quicquid de Huberto, preposito, sibi advenit, usque ad inquirendum, ea tamen ratione ut, quandiu Gondolricus vixerit, teneat, et in singulis annis in vestitura, tempore vindemię, in Varingo IIII sextarios de vino et IIII in Domanico persolvat; post suum vero discessum, pro anima ejus ad ipsum locum perveniat. Si quis vero hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et sanctorum apostolorum nisi emendaverit, et cui litem intulerit, coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et postea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Sendeleni, clerici. S. Ebrardi. S. Rannaldi. S. Constantini. S. Gotdefredi. S. Gisleberti. S. Duranni. S. Aldebaldi. Data mense novembri, anno XXI Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung