CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1409     View  [Back]
Charta qua Raculfus presbyter dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Senosana francorum.
Sacrosanctę Dei ęcclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructę, Cluniaco nomine, quam donnus abba Maiolus regere videtur. Ego, in Dei nomine, Raculfus, presbiter, pro animę meę remedio, seu omnium parentum meorum, dono unum curtilum cum vinea et campo in uno [tenente], qui est situs in pago Matisconense, in fine Viriacense, in villa Senosana francorum; et terminatur a mane via publica, a meridie terra Sendeleni et Anselardi, a sero Sancti Petri, a certio Leotbaldi: et habet in longum perticas L, in transverso XIII, sed tali conditione, ut quandiu vixero teneam; post meum autem discessum, ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis vero contra hanc donationem venire ausus fuerit, non valeat vindicare quod requirit, sed cui litem intulerit, de auro purissimo libras VI componat, et nisi emendaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, et hęc carta inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Raculfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelmari. S. Christofori. S. Sicberti. S. Giraldi. S. Dominici. S. Andreę. S. Aremberti. Ego Balduinus scripsi anno XXI Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung