CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1410     View  [Back]
Charta qua Bernardus et filia ejus Gottestiva vendunt res suas in villa Oscuciliolas Ademaro et Vuandalmodi uxori.
Domino fratribus Adamaro et uxor sua Vuandalmodis, emtores. Ego enim Bernardus et filia sua Gottestiva, venditores, vendedisimus nos vobis res propriis nostris qui sunt in pago Masconense, in villis cui vocabulum sunt in Oscuciliolas, cum apendicias et co Coletas et in Tramadios (?) et Cligiago et in Marcampo et eclesia qui est in onore de sancti Petri; infra istas [fines] vel villa, oc sunt enim curtiferis cum edificiis vel ipsa ecclesia, et vircariis, campis, pratis, [vineis, pascuis,] silvis, exiis et regresiis, queque ibidem visus sumus abere, quistum vel [inquirendum,] vel de calecumque libet [evenit] ad nos, legibus obvenit, ad integrum vobis [vendimus et] recepimus de precium in argento valento sollidos mille, et superius dictum, vobis [vendimus ac vobis] transfundimus ad abere, vendere, donare, tenere, vel faciatis [in oc quod volueritis. Si vero nos ipse] aut ulus de eredibus meis, aut ulius omo qui contra anc vendi[cionem ... venire] tentare voluerit, non valead vindica[re], una cum sacratisimo fisco autri (sic) [duo milia componat, et] inantea vindicio ista firma permaniad, cum istibulatione sunnixa. {corr: subnixa} Signum Bernardo, S. Gotestiva, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gosperto. S. Galino. S. Conone. S. Aliherio. S. Rostannio. S. Teotberno. S. Rotlanno. S. Vuaranbaldo. S. Arnolfo ... Ego Aymoenus rogitus escrisit, datavit die ve[ne]ris, in mense genoario, annis XXI re[gnante Lothario rege.]
(Au dos:) Ademarus in Escocholas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung