CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1414     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Uriniaco et Bulon inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Dominicum uxoremque ejus Deodatam, ex altera.
In Christi nomine. Placuit atque convenit inter domni Maioli abbatis Cluniensis æcclesie et monachorum Sancti Petri, necnon et ab alia parte Dominico et uxori suæ Deodate, ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. In primis dedit domnus Maiolus abba et monachi fratri ejus a parte Dominici et uxori suæ Deodate, de rebus Sancti Petri que site sunt in pago Matisconense et in agro Salorniacense, in villa Uriniaco: hoc est vinea qui terminat a mane et a sero vias publicas, a media die ad ipso Dominico, a cercio Hebreorum; habet in longo de uno latus perticas XVII, a cercio perticas XXX pedes III, in ambis frontibus perticas XIIII pedes III dimidium. Similiter Dominicus et sua uxor a parte Sancti Petri et monachorum ejus dedit de sua propria hereditate que conjacet in ipso pago, in Fusciacense fine, et in villa Bulon: hoc sunt vineas et campi; una vinea terminatur a mane via publica, a media die et a sero de ipsa hereditate, a certio Probati, habet in longo perticas XIIII, in uno fronte perticas VI, in alio V; et alia hereditate que in ipsa villa habemus, totum ad integrum, cum omni diligentia, quisitum et inquirendum. Omne res, sicut supra inserte sunt, quod domnus abba dedit Dominico, ipse possideat et sui heres; quod Dominicus dedit Sancti Petri, domnus abba teneat et rectores ipsius æcclesie. Si quis autem commutationem istam contradixerit, aut calunniare presumpserit, non valeat adimplere quod requirit, sed cui litem intulerit, una cum fisco ex auro gogatur exsolvere libras IIII, et inantea firma et stabilis permaneat omni tempore. S. Dominici, S. Deodate, uxori ejus, qui hoc fieri rogaverunt. S. Probati. S. David, levite. S. Costabili. S. Ardradi. S. Sitbaldi. S. Girberti. S. Gislerius. S. Archimberti. Data per manu Landrici, feria I, mense junio, anno XXI Lothario rege regnante.
(Au dos:) Dominicus in Bolon.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung