CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1418     View  [Back]
Charta qua Wichardus et Berardus dant monasterio Cluniacensi quasdam res Bernardi, fratris ipsorum, in villa Tisiaco, pro remedio animæ ejusdem Bernardi.
Sacrosancto et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cœnobii, quod domnus Maiolus regere videtur. Nos igitur Vuichardus et Berardus donamus Deo et ejus apostolis aliquid ex rebus fratris nostri Bernardi, sicut ipse moriens delegavit, pro remedio animæ ipsius; et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa Tisiaco: hoc sunt mansi cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, cum omnibus ad se pertinentibus, quantum in ipsa villa ipse aut nos visi sumus habere, donamus ad prefatum monasterium, ut in futuro judicio pius Dominus nobis omnibus placabilis appareat, et servum, nomine Ascherium et uxorem ejus, nomine Isenbergam; et ab hodierna die de ipsis rebus supradicti loci habitatores faciant in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem calumniare vel scindere voluerit, omnino non valeat obtinere quod repetit, sed coactus potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Vuichardi et Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berardi. S. Vuicardi. S. Gotefredi. S. Adalberti, presbiteri. S. Ramnulfi. Data mense januario, Hlothario rege regnante anno XXII. Rothardus rogatus scripsit.
(Au dos:) Donatio Bernardi in Tissiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung