CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1419     View  [Back]
Charta qua Durannus et uxor ejus Constancia dant monasterio Cluniacensi campos in villis Calvaico et Crapon.
Ego igitur, in Dei nomine, Durannus dono aliquid ex rebus meis ad sanctos apostolos Dei Petro et Paulo atque Andrea, ad prefatum locum Cluniaco, ubi domnus Mayolus abba preesse videtur, qui est situs in pago Matisconense, qui est consecratus in honore eorumdem apostolorum, tam propter anima mea quam propter animas parentorum meorum et omnium fidelium christianorum, ut pius Dominus nos omnes a cunctis malis eripiat, et ad vitam eternam feliciter perducat. Sunt autem ipsas res sitas in pago Viennense, in villa que dicitur Chalvaicus: hoc sunt octo sestaradas de champo ad uno tenente; terminant autem ipse res ita: a mane terra Ermengardis, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Mauricii, a cercio similiter de ipsa hereditate, infra istas fines vel terminaciones. Et in alio loco dono alium chanpum qui est in villa Chrapon, et abet fines vel terminaciones de huno latus terra Rostangni, de alio latus terra Aldebranni, et de cercio terra ipsius Rostangni, et de IIII de ipsa hereditate. Infra istas fines vel terminaciones, totum ab integro et sub integro dono at jam dicto loco, ea tamen ratione, quamdiu ego vixero, usum et fructum percipiam, et in vestituram quisque anno quartam partem de fructibus qui ibi creverint, ad abitatores ejusdem loci persolvant. Si quis istam donationem infringere tentaverit, primitus iram Dei incurrat et sanctis ejus, et insuper cui litem intulerit auri I libram persolvat, et deinceps ista helemosinaria a me libentissime facta firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Duranni et uxoris ejus Costancie, qui istam cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Abboni. S. Rostagni. S. Gentioni. S. Rainaldi. S. Retinardi. S. Ermenodi. S. Sisfredi. Data per manu Josberti, die jovis, in mense febroario, anno XXXVIIII regnante Khoundrado rege.
(Au dos:) Donatio Duranni in Culivaco et Chraponi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung