CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1425     View  [Back]
Charta qua Magingodus dat uxori suæ Dodæ curtilum cum manso servumque in villa Varengo.
Dilecta uxore mea, nomen Doana. Igitur, in Dei nomen, Magingodo, in pro amore et bene voluntate que contra te abeo, et pro bona servisti que mihi servisti et in alia promisisti, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo: oc est curtilo et vinea cum manso indominicato, ubi Valericus manebit; terminat a mane terra Custabulo, a medio die rivo volvente et increpito, a siro de ipsa ereditate et terra Custabulo, a cercio via pullica: infra istas terminaciones totum tibi dono. Et de alia ereditate que in ipsa abeo, huna medietate tibi dono, vineis, campis, pratis, silvis, omnia et ex omnia, quesitum, ad inquirendum, trado atque transfundo. Et dono tibi Alerico et uxor sua et infantibus suis, et faciatis post anc diem quidquid volueritis in omnibus, abendi, vendendi, seu licea commutandi; et si ullus homo, qui contradicere voluerit, auri uncia una componat, firma estabilis permanead, constibulacione subnixa. Actum Marsiaco villa pullice. S. Magingodo, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Dadono. S. Arligio, Seuvino, Custabulo, Bernoart, Bernoeno, David. S. Adaldrado. S. Vuiniterio. S. Archimbert. S. Letoeno. S. Durant. Ego Eldradus scripsit et subdatavit die jovis, mense magius, annos XXII Lotario rege.
(Au dos:) Doda in Varengis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung