CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1426     View  [Back]
Charta qua Unest dat sponsæ suæ Saimel curtilum in villa Varennas.
Dilecta sponsa mea, nomen Saimel. Igitur ego, in Dei nomen, Unest, in pro amore Dei et parentorum meorum et amicis meis, secundum legem meam Gonbada te sponsavi, et, si Deo propitio placuerit, ad legitimum cungio sociare te volo. Propterea dono tibi aliquit de res meas proprias qui sunt sitas in pago Ostudunense, in agro Beronicense, in villa Varennas resedit; et terminet curtilus cum manso et omne supraposito de uno latus Unel, de alio latus Osber cum eris, in uno fronte Girar, in alio fron {corr: fronte} via pullica. Infra isto terminio, totum ad integrum; et de alias res meas qui a ipso curtilo aspiciunt, omnibus appendiciis, campis, pratis, vineis, silvis, pomis, pascuis, omnia et omnia, quesitum et inquirendum, cultum et incultum, de la mea par cantum visum in abebat (sic), la una medietate totum, sponsa mea, tibi dono et doto ante diem nubtialem, et faciatis post ac die quiquit volueris in omnibus. Si quis omo, et qui contra dotalio isto calumniare voluerit, auri untias V conponat. Actum Varennas villa. S. Unet, qui dotalio isto fierit et firmare rogavit. S. Raginel et filios suos Tetbalt et Galterio, qui consenserunt. S. Itbal. S. Aalerio. S. Bernar. S. Osber. S. Dunnuno. S. Girar. Ego Ragenbal scripsit die mercoris, in mense junio, in annos XXII regnante Loterio rege. Vulgerius, Raginal sic fecerunt contra cancelario, et firmatores de causa non remeentur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung