CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1428     View  [Back]
Charta qua Frotbertus vendit Girardo presbytero vineam in villa Marciaco.
Domino fratribus Gyrardo, presbytero, emptore. Igitur ego, in Dei nomen, Frotbertus, venditor, constat mihi vendere tibi vinea qui est sita in pago Cavilonense, in fine Brancedunense, in villa Marciaco; terminet de uno latere Letardo, de alio latere Tetardo, in ambis frontibus via publica, abet in longum percicas XXV, in lato in fronte superiore percicas III, et in alio fronte percica I et pedes X. Infra istas terminationes et percicationes, ad integrum ego tibi vendo, et accepi de te precium solidos VIII. In pro ipsum precium ipsa vinea, sicut supra insertum est, ad integrum ego tibi vendo, trado atque transfundo, neminem contradicentem. Si quis vero, quod futurum minime esse credimus, si ego aut ullus de heredibus meis, aut ullus homo, contra vendicione ista venire temptare presumpserit, non valeat vendicare quod repetit, sed deferat cui temptat una cum tercio fisco auri uncia una c[o]actus componat, et inantea vendicio ista omnique tempore firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Hactum Rogiacho villa publice. Signum Frocberto, qui vendicione ista fieri et firmare rogavit. S. Dadono. S. Aynoni. S. Otuino. S. Riconi. S. Doioni. S. Trutbalt. S. Hildrico. S. Costabulo. Remguinus scripsit, datavit die lunis, mense augusti, anno XXII regnante [Lothario rege].
(Au dos:) Conquistus Girardi ex vinea Marciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung