CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1429     View  [Back]
Charta qua Ratburnus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Petri Candiacensis.
Jus ecclesiastice religionis merito proprie dignitatis obtinet ut quicquit unusquisque fidelium alicui ecclesie conferre deleguare studuerit sub proprie titulatione auctoritatis, scripture adnotatione una cum fidelium suorum corroboratione sollempniter adfirmare decernat. Quapropter ego Ratburnus, cogitans humane fragilitatis casum, reminiscens quod dicitur: «Quia nulla est misericordia nec ratio aput inferos quo tu properas, ideoque necesse est expendi facultates meas et edificari turrim de qua videri possimus Deum deorum in Sion;» et alibi: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis;» et «Qui dat Domino non indigebit.» Idcirco hoc animi advertens concedo per commendationem avi mei Hectori et genitricis mee Girbergie et fratrem meum Hectorem, episcopum, et ego Ratburnus, pro anime mee remedio vel parentum meorum, concedo Domino Deo et Sancto Petro de Cluniaco, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, necnon et norma monacorum ibi Deo servientium, dono aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Lugdunense, in agro Candiacense, in ipsa villa Candiaco, hoc est ecclesia que est in honore sancti Petri dicata: hoc sunt vineis, et campis et decima et presbiteratu suo et omnibus ibi adjacentibus. Hec omnia prefate sancte Dei ecclesie suisque monachis digna conlatione cedo, trado atque transfundo, et ipsas res ad jus ecclesie Sancti Petri Cluniacensi vel ad proprietatem et in refectorii mensam restituantur et revocentur, nemine contradicente; et si quis preter hoc quod suprascriptum est aliquis secus fecerit vel evocare a Deo vel ab his cui hec conlata sunt presumpserit, anatematis vinculo feriatur, et quasi sacrilegus legis penam subjectus abeatur, et a Deo et Sancto Petro vel ab his quibus hec conlata sunt eorumque successoribus, omnibus maledictionibus cum sanctorum patrum excommunicationibus abeatur addictus, et si quis contra hanc cessionem a me libenti animo factam venire dicere aut in qualibet re voluerit, non vindicet, sed componat cui litem intulerit tantum et aliut tantum quantum ipse res eoque tempore meliorate valuerint, et presens cessio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Ratburni, qui hanc donationem jussit fieri et firmari rogavit. S. Vuille, uxoris sue, qui hoc consensit. S. Ademari. S. Rostagni. S. Fredeberti. S. Duranni. S. Berlonis, filii Ratburni. S. Teudoni. Ego, in Dei nomine, Rostagnus, sacerdos, qui hanc donationem scripsi, datavi die X kalendas octobris, annos XL regnante domno Cuhonrado, rege serenissimo.
(Au dos:) Ratburni, Candiaco, in pago Lugdunense, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung