CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1430     View  [Back]
Charta qua Teza, uxor Drogonis, dat viro suo duas colonias in villa Perogo, eo tenore ut, si ambo sine herede decesserint, eæ res ad monasterium Cluniacum perveniant.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi quod ego Theza, uxor Drogonis, dono ipsi Drogoni, de mea hereditate quæ est sita in pago Matisconense, in fine Ciciacense, in villa quæ Perogo vocatur: hoc sunt colonice II, ubi Ansoardus et Anseerius stant; ipsos curtilos et vineas et campis et pratis et silvis et fontes aquarum, aquarumve decursibus, quesitum et ad inquirendum, ipsi dono, in ea tenore, dum ambo vivimus, usum et fructum habeamus, et si de nobis heres fuerit, ad illum perveniat, et si heres natus non fuerit, post nostrum discessum ad Sanctum Petrum et ad locum Cluniacum perveniat, sine ullo contradicente. Hanc autem cartam et donationem pro remedio animarum nostrarum, et omnium propinquorum nostrorum facio, ut veniam et indulgenciam peccatorum suorum simul mereamur consequi in futuro seculo. Si quis autem hanc donationem calumpniari presumpserit, nisi ad satisfactionem venerit, iram Dei omnipotentis incurret omniumque sanctorum ejus, veniantque super eum omnes maledictiones quę scripte sunt in novo vetusque Testamento. Maledictus sit in civitate, maledictus in agro, maledictus ingrediens, maledictus egrediens, maledictus fructus ventris ipsius, maledictus fructus ventris terrę illius. Percutiat eum Dominus plaga insanabili, persequantur eum inimici ejus, donec pereat a facię terrę omnisque ejus substantia redigatur ad nihilum, eritque pars ejus cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini, simulque cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis». Qui autem laudatores extiterunt, recipient mercedem ab Ipso qui cuncta creavit ex nihilo, simulque a beatis apostolis Petro et Paulo omnibusque sanctis jugiter regnantibus cum Christo. Signum Tezę, qui donacionem istam fieri jussit et aliis firmandam tradidit. S. Azoni. S. Duramni. S. Wichardi. S. Lanberti. S. Tetardi. S. Aldradi. S. Giraldi. S. Arberti. S. Stephani. Ego Dodo sacerdos scripsi, in die sabbati, XII kalendas novembris, anno XXIIo regnante Lothario rege.
(Au dos:) Carta Tezane, in Perogo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung