CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1432     View  [Back]
Charta qua Doco et uxor ejus Tetberga dant Aviæ filiolæ suæ campum in Morastel.
Dilecta filiola mea, nomine Avia. Ego, in Dei nomen, Doco et uxore sua Tetberga, donamus tibi canpo pro at amore et pro eo quot de foncte Sancte Joanne te suscepimus, qui es situs in pago Cabilonense, in fine Aciacense, in Morastel vocat; qui terminat de uno latus Dominico, de alio Scanaria, in ambis frontibus de ipsa hereditate: abet in longo perticas VIII. Infra istas terminaciones et percicationes tibi donamus adque transfundimus, et faciatis quod volueris. Si quis autem contra anc donationem, si nos ipsi, aut ullus omo, emissa persona, qui contra donacione ista calumniare voluerit, auri uncia componat, et firma estabilis permaneat, constibulacione subnixa. Actum Tornocio fuit facta. S. Doconi et uxore sua Tetbergi, qui donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Andreo. S. Gutgerio. S. Lonanco. Ego Evertus rogatus escrisit, datavit die sabati, in mense decembri, annos XXIII renante Loterio rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung