CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1433     View  [Back]
Charta qua Umfredus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam in honore sancti Aunemundi, in eadem villa.
Catholicæ fidei professoribus monita Salvatoris alto corde rimantibus luce clarius elucet quod idem redemptor noster previdens mortales mortalibus rebus, contemptis cœlestibus, diu adesuros, suamque salutem per varios mundanos casus prodituros, unum salutare remedium consulendo infirmitati eorum providit, quo et peccata sua redimerent, et temporalibus bonis penitus non egerent; dicendo enim: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis», ostendendo palam effecit omnem spem in confessione peccatorum et ablutione scelerum consistere. Quapropter noverint cuncti, quod ego Umfredus hæc recogitans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, æcclesiam in honore sancti Aunemundi, in villa quam vocant ipso nomine, cum omnibus ad se pertinentibus, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, farinariis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, omnia ex omnibus, totum ad integrum; in eo tenore ut quamdiu ego advixero teneam et possideam. Porro in vestitura in presenti dono decimas prefate æcclesiæ ex integro. Et post meum discessum, hæ res cum omni integritate ad locum Cluniacum perveniat. Facio autem hanc donationem pro animę meę remedio et pro expiatione scelerum meorum, ut mihi propiciari dignetur Dominus. Si quis autem adversus hanc donationem consurgere temptaverit, quilibet homo ex parentibus meis, seu aliqua potestas, aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem commovere, nisi quam cito ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat, et judiciaria cogente potestate, auri libras IIII exolvat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum castro Montis Malarii publice. S. Umfredi, qui fieri jussit pro anima sua et Vuichardi, Umberti, Vuiguoni; in tali tenore ut omni tempore sint in communione fratrum hæ res denominate pro omnibus fidelibus defunctis, et si aliquis in benefitium dederit, aut scamium fecerit, ad propinquos ejus revertantur ex integro. S. Tedonis. S. Anscherici. S. Ugoni. S. Milonis, archipresbiteri. S. Stephani. S. item Umfredi. Data per manum Aldebaldi, regnante Conrado anno XLmo.
(Au dos:) Umfredi de ecclesia in onore sancti Aunemundi, in pago Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung