CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1437     View  [Back]
Notitia werpitionis consuetudinum et jurium in valle Camponica monachis Cluniacensibus a Ratburno et uxore ejus Julia factæ.
Notitia vuerpitionis quomodo vel qualiter venit quidam vir, nomine Ratburnus, in Vienna civitate, in claustrum ante monasterium Sanctę Marię, coram donno Teutbaldo, archiepiscopo, ceterisque viris, monachis, clericis et laicis, quorum ista sunt nomina: Atmarus prepositus, Beroldus levita, Teudericus sacerdos, Siefredus sacerdos, Rostannus presbiter, Andreas levita, et fuerunt laici: Rorgo, Teudericus missus indominicatus donni regis, Girbertus, Adso, Rotselinus, Fulcherius, et alii quamplures optimi testimonii; et vuerpivit atque dimisit omnem querimoniam vel omnem consuetudinem ipse Ratburnus et uxor ejus Julia, quam requirebat in terra quę est sita in Valle Camponica, quę fuit quondam Bernoni, Deo et Sancto Petro, et donno Maiolo abbati ceterisque monachis Cluniensibus, quorum nonnulli ibi presentes habebantur: insuper pro remedio animę suę et uxoris suę, seu omnium parentum suorum, si aliquid sibi videbatur rectum habere, omnino donavit, et amplius nullam in ea rem se requirere promisit, manuque propria hanc cartam ipse firmavit, roborandamque uxori suę, testibusque idoneis tradidit. Quam si aliquis scindere aut inquietare temptaverit, extraneus omni societati christianorum habeatur, et nisi emendaverit, societas ejus cum Datan et Abiran fiat in inferno. Hęc autem vuerpitio firma et stabilis permaneat in perpetuo. S. Ratburni et uxoris ejus Julie, qui vuerpiverunt et ipsi firmaverunt. S. Rorgonis. S. Gotdafredi. S. Girberti. S. Rostagni. S. Rotselini. Ego Ado notarius scripsi in kalendis marcii, anno XL Conradi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung