CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1439     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Crosiaco et Chedias inter monachos Cluniacenses et Heldinum.
Placuit atque convenit inter domnum Maiolum et fratres Clunienses, necnon etiam et quemdam hominem, nomine Heldinum ut inter se terras scamiarent; quod ita fecerunt. In primis donat Heldinus curtilum et vineam et campum unum et duas perticas in amplius, et sunt ipse res site in pago Matisconense, in villa Crosiaco; et accepit e contra Heldinus e contra curtilum et vineam et campum unum, et sunt ipse res site in pago Matisconense, in villa Chedias, et faciat unusquisque, sicut hic insertum est, de suo scamio quicquid facere voluerit in omnibus: et ut omni tempore hoc scamium firmum et stabile permaneat, manu propria firmamus, et testibus tradimus roborandam. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Radaldi. S. Aynaldi. S. Gareni. S. Magenerius. S. Ragenfredi. S. Girart. S. David. S. Odoldo. Ego Maingaudus scripsi. Datum die dominico, in mense aprilio, annos XXIII regnante Lotario rege.
(Au dos:) Scamium Eldini in villa Crosiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung