CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1440     View  [Back]
Charta qua Leotardus et uxor ejus Tedza vendunt Girvardo presbytero campum in villa Fabriacensi.
Domino fratribus Girvardo presbitero. Sic igitur ego, in Dei nomen, Leotardus et uxor sua Tedza venditores, vendidissimus vobis campum qui est situs in pago Cavilonense, in fine Fabriacense, in ipsa villa sedit; termined de uno latus ad ipsa donatione, de alio latus Girmundi et suis eris, in uno front via puplica, in alio front Grisionia aqua volvente, abet de lato perticas VIII. Infra ipsas terminationes et percicationes vobis vendimus, et accepimus de vobis precium in valent solidos VIII, et pro ipsa precia manibus recepimus, tradimus atque transfundimus, neminem contradicentem, et faciatis post isto die quidquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si ego ipsius, au ullus homo, au ullus de heredibus nostris, qui contra vendicione ista venire tentare vel calumpniare presumpserit, auri uncias duas coactus componad et inante firma stabili permanead, constipulatione subnixa. Actum Sancti Desiderii. S. Leotardo et uxor sua Teodzane, qui venditione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Vuilelmo. S. Imberto. S. Arlulfo. S. Gotzeranno. S. Tetono. S. Vatono. S. Ahino. S. Ansedeo. Ego Bernard datavit die hiovis, mense magii, annos XXIII regnante Loterio rege.
(Au dos:) Venditio Leotaldi in Fabriacensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung