CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1442     View  [Back]
Charta qua Eiminus presbyter dat monasterio Cluniacensi campum et curtilum cum vinea in villa Itgiaco.
Sacrosancte ecclesie loco in onore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrati monasterii Cluniensis, et domno Magolo abbati et aliis monachis, quod est situm in pago Matisconense. Ego igitur, in Dei nomen, Eiminus, presbiter, dono pro remedium anime mee et parentum meorum, Deo et sanctis apostolis ejus jam denominatis, aliquit ex rebus meis que sunt sita in pago Matisconense, in vicaria Itgiaco, in ipsa villa vocant, oc est campo qui dicitur Chalo, qui terminat a mane Belmontenso, a medio et a cercio vias pullicas, a sero Letselino. Infra istos terminio, dum ego vivi, usum et fructum abeo, et post meum discessum, Deo et sanctis apostolis ejus Cluniensis perveniad. {corr: perveniat} {corr: perveniat} Et dono in ipsa villa curtilo et vinea insimul tenente; terminat a mane Sancte Stephane, a medio die Ingelbergiane et de ipsa hereditate, a sero Emgelbergiane, a cercio via pullica. Infra istas terminio, la una medietate, dum ego vivi, usum et fructum abeo, et pos meum discessum, germana mea Rotbert perveniad, {corr: perveniat} {corr: perveniat} et post suum discessum, a monasterio Cluniensis perveniad, {corr: perveniat} {corr: perveniat} et tempus vindemias quisquo anno quatior sestario de musto persolvamus, et post isto tempus faciatis quitquit volueritis in omnibus. Si quis autem contra hanc donacionem aliquam calumniam inferre voluerit, non valead vindicare quod repetit, set coactus cui litem intulit auri libras III persolvat, et inantea hec donacio firma estabilis permanead, constibulacione subnixa. S. Eimino, presbitero, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotbert. S. David. S. Letbolt. S. Tetbolt, Custabulo, Landolt, Ainolt. Ego Eldradus scripsit et subdatavit die veneris, mense julius, annos XXIII Lotario rege.
(Au dos:) Eimini in Itgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung