CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1446     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Canevas.
In Christi nomine, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniensis cęnobii et fratribus inibi Deo servientibus. Ego Bernardus dono, pro remedio genitoris mei Seugauldi, aliquid ex rebus ipsius, sicuti ipse quondam donavit; quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Canevas: videlicet in primis unam vineam cum campo simul tenente, qui terminatur a mane ipso emptore, a meridie senderio; et vinea terminatur a meridie terra Griphonis, a sero Sancti Martini et Sancti Vincentii, a cirtio Gandalfredi. Infra istos terminos, dono ipsam vineam totam, campum vero dimidium: et dono alium campum, a Saciaco vocatur, et terminatur a mane via publica, de tribus partibus terra Sancti Vincentii. Infra istos [terminos], totum ab integro dono; et faciant Clunienses seniores quicquid voluerint. Qui autem eis contradixerit, auri libras duas componat, et hęc carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordonico castello. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Fulgaldi. S. Raulfi. S. Constantii. S. Landoeni. S. Aremberti. S. Bernardi. Girbaldus scripsit feria II, mense aprili, anno XXIIII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung