CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1447     View  [Back]
Charta qua Dinecia, uxor Ingelbaldi, et Arnulfus, frater ejusdem, dant monasterio Cluniacensi aliquid ex rebus ipsius in villa Canevas.
Humane fragilitatis piissimus Dominus conscius, de ipsis rebus quas tribuit jubet helemosinam facere, dicens: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;» itemque: «Date et dabitur vobis,» id est date terrena et dabuntur vobis celestia. Quapropter nos, scilicet ego uxor Ingelbaldi, Dinecia, et ego Arnulfus, frater ejusdem Ingelbaldi, sed et ego Euvardus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacho monasterio, aliquid ex rebus jam sepedicti Ingelbaldi, pro ereptione anime ipsius, ut misericordiam ei faciat Dominus in die tremenda. Sunt autem ipse res site in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Canevas: hoc est vinea que terminat a mane vinea Vuandalfredi, a media die vinea Setbaldi, cum suis heredibus, a sero vinea Rodzelini, a cercio vinea Sancti Petri; et [in] ipso agro Maciacense, in villa Baginas, donamus curtilum cum manso et vinea simul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Rainberti, a sero terra Adraldi cum heredibus suis, a cercio vinea Sancti Petri. In ipsa autem villa campum etiam donamus, qui et ipse terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die et a cercio terra Sancti Marcelli, a sero terra Grifonis. Facio autem hanc donationem in tali tenore, ego Dinecia, ut Deus dignetur liberare animam Ingelbaldi, mariti mei, et animam meam a pœnis inferni, et quando de hoc seculo migravero, dignetis corpus meum recipere ad sepeliendum. Si quis autem (quod absit!) contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere voluerit, primitus incurrat iram omnipotentis Dei et sanctorum omnium, et cum Datan et Abiron demergatur in infernum, et in presenti coactus per judiciariam potestatem, auri libras persolvat IIII, et postea hec donacio stabilis firmaque permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Dicię, Arnulfi atque Euvardi, qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt. S. Vuandalfredus. S. Godaldus. S. Tedbranni. S. Bernardi. S. Arnulfi levite. S. Galamanni. S. Folcardi. Data mense junio, per manum Josleni, qui rogatus vice cancellarii scripsit, regnante rege Hlothario anno XXXIII.
(Au dos:) Ingelbald in villa Canavas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung