CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1448     View  [Back]
Charta qua Madalberta dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ mariti sui Odberti, quasdam res in villa Galoniaco.
Sacrosancto venerabilique loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Madalberta aliquid ex rebus meis pro remedium anime mariti mei Odberti, atque animæ meæ. Suntque res ipse site in pago Matisconense, in villa vocabulo Jaloniacus: hoc sunt curtilus cum vinea et prato simul tenente; habentque ipse res terminaciones a mane et a cercio via publica, a medio die et a sero terra ipsius Sancti Petri. In alio autem loco dono vineam que et ipsa sita est in supranominata villa, et abet terminaciones a mane vinea Tullonis, a media die terra Sancti Petri, a cercio via publica, a sero vinea Lanteri. Infra istas terminaciones, totum ab integro ad supranominatum locum Cluniensem dono atque transfundo. In tali autem tenore facio hanc donacionem, ut quamdiu vixero, ego Madalberta teneam et possideam, et post meum discessum ad jam nominatum locum hæ res sine ullo contradicente perveniant, et in vestitura omni anno IIII sextarios ex vino. Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumniam movere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus per judiciariam potestatem auri libras III persolvat, et postea hæc donacio stabilis firmaque permaneat, stipulacione subnixa. Actum Galoniaco publice. S. Madalberte, que hanc donacionem fecit et firmare rogavit. S. Tullonis. S. Clementis. S. Lanteri. S. Ramnaldi. S. Madalberti. S. Selvirandi. S. Dominici. S. Utulardi. S. Stephani. S. Tetberti. Data per manum Josleni, in mense julio, regnante rege Lothario anno XXXIII.
(Au dos:) Madalberto in Galoniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung