CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1449     View  [Back]
Charta qua Vuinerada dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Cassanias.
Sacrosancto et venerabili loco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensi monasterio. Ego Vuinerada dono aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconensi, in villa vocabulo Cassanias, pro remedio anime meę, et quicquid in ipsa villa visa sum habere, omnia et in omnibus trado atque transfundo ad jam nominatum locum Cluniensem, quicquid juste vendere, tenere et donare possum; faciantque habitatores supradicti loci ab hac die et deinceps de ipsis rebus quidquid eis facere placuerit. Si quis autem hanc donationis cartam contradicere voluerit, primitus incurrat iram Dei omnipotentis atque omnium sanctorum et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, in inferno demergatur, aurique libras IIII coactus persolvat, et postea hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Vuinerade, que hanc donationem fecit et firmari rogavit. S. Armanni, Rodulfi, Ingelbaldi, Adalgrini, Grimaldi, Grimuini, Ademari, Arlei, Bernerii, Adalgisi, Seguini, Sofredi. Scripsit Joslenus in mense julio, anno XXXIII regnante rege Lotthario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung