CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1450     View  [Back]
Charta qua Amblardus, Lugdunensis archiepiscopus, dat res suas in pago Arvernico monasterio Cluniacensi, ad construendam sancti Petri de Nisiaco cellam prope Thiernum.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Amblardus, Lugdunensis archiepiscopus, humanę cogitans fragilitatis casum, ac Deo juvante, videns facinora delicti terrena substantia posse redimi et æterna tabernacula feliciter inde adispisci, ergo pro animę meæ remedio parentumque meorum omnium, concedo quasdam res meæ adquisitionis, quas propria mea adquisivi substantia, Deo et sanctis apostolis beato Petro et Paulo Cluniacensis cœnobii; eo scilicet tenore quatinus monachi Cluniacensis loci in Nimsiaco cellam Deo dicatam sibi construerent in honore beati Petri principis apostolorum, sanctique Benedicti monachorum patris Deo militantes, et quod sæpe mente bonæ voluntatis habui, Deo opitulante, in fine obitus mei libenter perfeci. Namque cernens memet nullo modo posse evadere casum mortis dirę conditionis, ante me breviare omnia jussi quæ tribuere cupiebam Deo meo conditori ac monachis beati Petri et Pauli Cluniacensis monasterii. Itaque jurejurando præcepi vadiatoribus meis pro Deo, pro omnibusque sanctis et per fidem quam mecum habebant, ut cartam meæ eleemosinariæ integram et expressam facerent supradictis monachis, jam dictis apostolis beati Petri et Pauli Cluniacensis cœnobii. Ideoque nos vadiatores, videlicet Andreas præpositus, Ornadus decanus, Gundramnus abbas, Hugo abbas, Augendus canonicus, Stephanus diaconus, Pontio canonicus, Hugo laicus, sicut ipse noster senior Amblardus, Lugdunensis archipresul, jussit, facimus ejus vice Deo et sanctis ejus apostolis beato Petro et Paulo monachisque Cluniacensis aulæ cartam de adquisitis substantiis: quæ res sunt sitæ in pago Arvernico, in agro Tiernense, in vicaria Doratense. In primo donat Nimsiacum villam, cum omnibus appenditiis suis, campis, pratis, vineis, silvis, pascuis, aquis, decursibus, et quicquid ibi visus erat habere usque inexquisitum, et villam Gevretam totam ad integram, sicut ipse possidebat, et Montem Brisonem similiter, sicut ipse tenebat, et Arlatiam villam similiter, et Selviacum totum, sicut ipse habebat, et in vicaria Lodosense, villam Ledracum cum omnibus appenditiis suis, sicut ipse possidebat, et Calomnam villam similiter quicquid ibi habebat, et Foliosam et quicquid ibi visus erat habere, et Arniogolem totum quod suum erat, et Spiriacum, et quicquid illic possidebat, et Runcavulpem similiter totum quod suum erat. In his omnibus locis quicquid visus erat habere, totum ad integrum, quęsitum et usque inexquisitum, Deo et sanctis apostolis beato Petro et Paulo et monachis Cluniacensis loci concedo. Siquidem caritatem vestræ fraternitatis precatur, vos Dei oratores, ut in vestris orationibus mereatur conscribi ac vestris precibus particeps fieri, quoniam vos præ cęteris vestris vicinis venerabiliter dilexit. Si quis vero, quod minime fieri credimus, huic nostrę eleemosinariæ aliquam calumniam inferre voluerit aut temptare conatus fuerit, in Dei omnipotentis iram incurrat, omniumque sanctorum, archangelorum, angelorum, apostolorum, martyrum, confessorum, sanctarumque virginum, et sit particeps cum Juda traditore, et anathematus et condemnatus sit et a bonorum omnium fidelium consortio ejectus, et cum Dathan et Abiron in ima profundi baratri expulsus. Qui contra hanc elemosinariam vim nequitiæ exercere voluerit, nec vendicet quod petit, sed sit alienatus ab clericorum omnium orationibus, monachorumque omnium, nec requies illi æterna veniat, nisi resipiscat, et se culpabilem reddat, et deinceps hęc elemosinaria firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Amblardi archiepiscopi, qui hanc elemosinariam suis vadiatoribus scribere et firmare præcepit. S. Andreæ præpositi. S. Gontrammi abbatis. S. Ornadi decani. S. Hugonis abbatis. S. Stephani diaconi. S. Augendi canonici. S. Asterii sacerdotis. S. Gotescalci canonici. S. Pontionis diaconi. S. Sigibaldi diaconi. S. Artaldi laici. S. Haymini laici. S. Hugonis. S. Bodonis. S. Hugonis. Ego Landbertus, humilis clericus, hanc elemosinarię firmitatem in mense augusti, V idus ipsius mensis, in die veneris, datavi DCCCCLXXVIII Domini incarnationis, indictione VI, Lothario piissimo rege feliciter regnante in Francia. Actum Lugduni, in publico, coram populi multitudine.
(Au dos:) No 46. Carta donationis Amblardi, archiepiscopi, de Rivis, in pago Arvernico. No 47. Exemplar cartæ donationis Amblardi, archiepiscopi, de cella Rivis, quam dedit Sancto Petro, in pago Arvernico, ad causam abbatiæ de Thierno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung