CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1452     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Prisciaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba. Ego, in Dei nomine, Hugo, dono ad predictum locum aliquid de rebus meis pro remedio anime mee ac matris meæ Framburgis. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa Prisciaco, hoc est terra cum plantata novella; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Oddonis, a sero via publica: in ipsa villa vinea, qui terminat in tres partes vinea Sancti Petri, in uno fronte terra Hugonis: in ipsa villa alia vinea, qui terminat in tres partes vinea Sancti Petri, in uno fronte vinea Bonihominis. Ipsas res a die presenti donamus, ut faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, contra hanc donationem aliquam calumniam presumpserit, iram Dei et apostolorum ejus incurrat, et cui litem intulit auri libras duas componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Odulgerii. S. Bernardi. S. Girardi. S. Mainaldi. S. Teudbaldi. S. Adalgeri [presbiteri]. S. Sieverti. S. Odberti. Data mense octobri, anno XXXIII Hlotharii regis. Vuarnerius rogatus scripsit, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Hugo in Prisciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung