CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1453     View  [Back]
Charta qua David sacerdos, wadiator fratris sui Sigualdi, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Segia et Belplana.
Ego, in Dei nomine, David, sacerdos, vuadiator Sigualdi, fratris mei, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Mayolus abba, aliquid ex rebus nostris pro anima ipsius. Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi, in villa Segia: hoc est pratum qui terminat a mane et a cercio vinea Sancti Petri, a medio die et a sero via publica. Infra istas terminationes, dono unam medietatem ad jam dictum locum. In ipso etiam pago, in villa que dicitur Belplana, quicquid in ipsa villa visus est habere, vircariis, vineis, pratis, terris, silvis, totum ad integrum dono ad supradictum locum, ut faciant rectores ipsius loci de his rebus a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem (quod absit!) contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam movere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei et apostolorum ejus incurrat, et ne impune transire videatur, cogente judiciaria potestate, auri libras tres persolvat, et hec carta inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. David, qui fieri et firmare rogavit. S. Ramnaldi. S. Gisoni. S. Malvuini. S. Gotefredi. S. Bernardi. S. Adroldi. S. Heldeberti. S. Achardi. S. Freco. S. Livoni. Data mense novembrio, regnante Lothario anno XXXIII. Warnerius scripsit.
(Au dos:) David in Segia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung