CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1455     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ uxoris suæ Aldegardis, vineam in villa Canevas.
Dominus ac redemptor humani generis, suorum fidelium previdens salutem, ita ammonet, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Ego igitur, in Dei nomine, Bernardus, pro anima uxoris meę Aldegardis, et in locum sepulturę meę, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus abba preesse videtur, aliquid de rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Canevas: hoc est vinea quę terminatur a mane terra Teteldis, a meridie et a sero vinea Sancti Petri, a cirtio vinea Josceranni. Infra istas terminationes, dono Deo et jam dictis apostolis totum ab integro. Si quis vero, aut ego, aut aliquis de heredibus nostris, aut aliqua intromissa persona, hanc donationem calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et nisi ad emendationem venerit, omnium sanctorum maledictioni subjaceat; cogente etiam judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ucberti. S. Evrardi. S. Teotbranni. S. Ermengerii. S. Ostraldi. S. Archimbaldi. S. Gotdaldi. S. Ermengerii. S. Trubaldi. S. Bernardi. S. Rainberti. S. Constantii. Data per manum Randuini, mense decembri, regnante Lothario rege anno XXV.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung