CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1460     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, dat in precaria Leutbaldo clerico quasdam res in villis Colonicas, Bassiaco et aliis.
Igitur, in Dei nomine, ego Maiolus, nutu Dei humilis abbas, et cuncta fratrum congregatio cœnobii Cluniensis. Constat nos aliquid concedere ex rebus ecclesiæ nobis commissæ cuidam clerico, nomine Leudbaldo, ad usum tantum vitæ ipsius, quod ita et fecimus, ejus petitionibus adimplentes. Sunt ergo ipse res sitæ in pago Matisconense, in agro Griviliaco, quas ei concedimus, necnon etiam in villa quę vocatur Colonicas, mansis scilicet, vineis, terris, pratis, silvis, aquis et servis utriusque sexus, et quicquid per donum Raculfi in ipsa visi sumus habere; et in villa Boyaco concedimus duos mansos et omnia que in ipsa habemus; et in Bassiaco villa mansum unum; et in villa Ayrodia, in loco qui dicitur Rocca, mansis cum vineis, terris, silvis, aquis et servis utriusque sexus et etatis; et in villa Cassiniaco delegamus omnia masa, vineis scilicet, terris, pratis, silvis, aquis, molendinis et servis et ancillis; et in Bussiaco villa similiter mansis, vineis, terris, pratis, silvis; et in villa Ponciaco, mansis, vineis, terris. Has ergo res, sicut nobis jam dictus Raculfus per testamentum condonavit, ei concedimus, eo tenore ut quamdiu vixerit teneat, et post ipsius discessum he res ad Cluniacum locum perveniant; et in vestitura omni anno XII denarios persolvat. Concedimus ipsi etiam et alias res que sunt ex parte domni Leudbaldi, avunculi ejus: hoc est in Virziaco villa mansum unum, et in Bassiaco alium, et in Lescherias alium, et in Fraxno iterum alium, et in Casotis alterum; in pago etiam Augustodunensi, in villa Domni Petri, unum mansum, et in Vallis alterum, et servos et ancillas utriusque sexus ad ipsos mansos pertinentes. Nunc ergo has res denominatas, ut insertum est in hac precaria, quamdiu advixerit teneat et possideat, et ut ejus evenerit mortalis conditio, quam nullus evadere prevalet, absque dilatione, cum omni integritate he res ad jam dictum locum perveniant; et singulis annis, festivitate apostolorum Petri et Pauli, XII denarios persolvat. Ut autem hoc decretum vigorem omni tempore vite ipsius optenere possit, manu propria firmavimus, fratribusque corroborari jussimus. S. domni Maioli, abbatis. S. Balduini, monachi. S. Viviani. S. Johannis. S. Arnulfi. S. Costantini. S. Teudbaldi. S. Josleni. S. Grimaldi. S. Hugonis. S. Rothardi. S. Ingelbaldi. S. Achedei. S. Vuitberti. S. Ingelmanni. Data per manum Rothardi, anno XXV regnante Lothario rege.
(Au dos:) Prestaria domni Maiolis abbatis ad quodam clericum, nomine Leutbaldi, Griviliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung