CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1462     View  [Back]
Charta qua Ainardus, Tetbaldus et Constancia, uxor ejus, dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Montillo.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato cœnobii Cluniensis. Nos igitur, in Dei nomine, Ainardus et Tedaldus et Constantia, conjux mea, donamus Deo et sanctis apostolis ejus prenominatis, aliquid ex rebus nostris, quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Marciacensi, in villa Montillo: hoc est vinea quę terminat a mane et a medio die muro manufacto, a sero Constantii, a cercio ad ipsum Ainardum. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus, eo tenore, ut quamdiu Tedaldus advixerit, teneat et possideat, et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvat; post discessum vero ipsius, ad denominatum locum perveniat. Si quis autem hanc donationem calumniare vel sindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, cogente potestate, cui litem inferre non timuit auri libram I persolvat; et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono publice. S. Ainardi. S. Arleio. S. Idgerio. S. Vulfrado. S. Duranno. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit anno XXV Hlotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung