CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1466     View  [Back]
Carta qua Euvrardus, Gigniacus et Arnulfus dant monasterio Cluniacensi, pro anima Balsindis, matris suæ, vineam in villa Gigniaco.
Sacrosancto exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato, qui nuncupatur Cluniacus. Nos igitur, in Dei nomine, Euvrardus atque Gigniacus et Arnulfus donamus Deo et jam dictis apostolis et ad prefatum locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris pro anima Balsindis, matris męe, et in locum sepulturę; et sunt ipse res site in pago Matisconense, in agro Ipgiacense, atque villa Gigniaco: hoc est vinea que terminatur a mane pratum seu terra ad ipsos donatores, a medio die Sancti Petri, de duabus aliis partibus vie publicę. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus, a die presenti, pro remedio animę jam dicte Balsindis, et fatiant de his rebus post hunc diem supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint. Si quis autem, nos ipsi (quod absit!) aut ulla intromissa persona, contra hanc donationis cartam venire vel aliquam calumpniam inferre voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, coactusque judiciaria potestate, cui litem intulit auri libram unam persolvat, et inantea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Evrardi, S. Gigniaci, S. Arnulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alexandri. S. Maimboldi. S. Rainaldi. S. Gisonis. S. Vuitraldi. S. Ermengarii. S. Ardulfi. S. Raimfredi. Data mense januario, anno XXV Lotharii regis. Achedeus, sacerdos, rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung