CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1467     View  [Back]
Charta qua wadiatores Evrardi, scilicet uxor ejus Girberga, etc., dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro remedio animæ ejusdem Evrardi, mansum in villa Leonardi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cœnobii, quod domnus Maiolus regere videtur. Nos igitur Girberga, uxor Evrardi, et Bladinus atque Achardus, vuadiatores ipsius Evrardi, donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus ipsius, sicut ipse delegavit, pro remedio anime ejus. Sunt autem ipse res sitæ in pago Matisconensi, in villa Leonardi: hoc est mansum cum vinea, qui terminat a mane terra Heldeberti et Isenbranni, a medio die terra Sancti Johannis, a sero via publica, a cercio vinea Sperendei; et faciant rectores ipsius loci a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit, non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras duas persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girbergæ et Bladini atque Achardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Amizonis. S. Aynardi. S. Gundrici. S. Ayrardi. Data mense januario, anno XXXIIII Hlotharii regis. Vuarnerius rogatus scripsit.
(Au dos:) Evrardus in [villa] Leonardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung