CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1469     View  [Back]
Charta qua Leotaldus notum facit se duos campos in villa Trescurtis et servum monasterio Cluniacensi pro remedio animæ patris sui Benedicti dedisse.
In nomine Verbi humanati. Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri, quod ego Leotaldus, ex bono animo ac prompta volontate, et pro adipiscendo vitæ æternæ premio, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid ex rebus meis que sunt sitę in pago Augustodunensi, in vicaria Maturnensi, in villa Trescurtis: hoc est mansum unum; alium in terreo ubi vocant ad Fabricas. Hos ergo mansos cum omnibus suis appendiciis, campis scilicet, vineis, pratis, silvis, aquis, pascuis, vircariis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, totum ad integrum. Dono etiam servum, nomine Benedictum, cum uxore et infantibus suis. Has ergo res denominatas dono, sicut jam dixi, pro remedio animæ meæ et patris mei Gausmari, ac matris meę atque omnium parentum meorum; ea etiam ratione hoc facio, ut quamdiu advixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura sex sextarios de vino persolvam. Si quis autem hujus donationis cartam scindere vel calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper, cogente juditiaria potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Leotaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gausmari. S. Narduini. S. Girberti. S. Adrelini. S. Teudgrini. S. Girbaldi. S. Leotaldi. S. Alidfredi. Data mense februario, anno XXXIIII Hlotharii regis. Vuarnerius rogatus scripsit.
(Au dos:) Leotaldus in Trescurtis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung