CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1470     View  [Back]
Charta qua Gausfredus et uxor ejus Jotsa dant monasterio Cluniacensi vircariam in villa Sancti Leodegarii.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, quem donnus abba Maiolus regere videtur. Nos, in Dei nomine, Gausfredus et uxor mea Jotsa donamus aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Augustudunensi, in villa Sancti Leodegarii: hoc est vi[r]cariam cum prato simul tenente; quę terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero Sancti Leodegarii, a cirtio Josberti, presbiteri, atque Bernardi. Infra istas terminationes, totum ab integro donamus atque transfundimus pro animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum remedio, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam, nos ipsi (quod absit!) aut aliqua intromissa persona calumpniare voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, cui litem intulerit auri libram componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gausfredi atque Jotsę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aidoardi. S. Landrici. S. Mainardi. S. Acberti. S. Bernardi. S. Jarentonis. Data per manum Rothardi, mense februario, anno XXV Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung