Charta qua Alda et filius ejus Girbaldus dant monasterio Cluniacensi res suas servosque in villis Montaniaco, Marchisotis et Masariaco.
Redemptor humani generis previdens salutem fidelium suorum, per semet ipsum protestari dignatus est, ita inquiens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego [Alda] et filius meus Girbaldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, cui preest domnus Maiolus, abbas, aliquid ex rebus nostris quę sunt site in pago Matisconensi. In primis donamus in villa Montaniaco mansum unum cum vineis, campis scilicet et pratis et quicquid ad ipsum mansum aspicit; et donamus in villa Marchisotis campum cum vinea nuper plantata cum sua integritate; et donamus in alia villa, Masariaco nomine, vineam quandam, que terminat a mane terra francorum, et de tribus partibus terra Sancti Petri. Infra isto terminio, totum ad integrum transfundimus. Donamus etiam et servos his nominibus: Leotaldum cum uxore et infantibus eorum, alium etiam nomine Ada
laldum, quos volumus ut semper sint in servitio Sancti Petri ac fratrum inibi commorantium. Has igitur res denominatas, sicut jam diximus, donamus pro remedio animę filii mei Mannonis, ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator appareat. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, quin potius, potestate cogente, auri libras III persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Alde et Girbaldi, filii ejus, qui donum fecerunt et firmari rogaverunt. S. Gisleberti. S. Stephani. S. Beringarii. S. Bosonis. S. Vuinisii. Data mense februario, anno XXXIIII regnante Lotthario rege. Vuarnerius, ad vicem cancellarii, recognovit.